Jeremiæ 46:14
[Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt. + 46.14 Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
Cross References
2 Samuel 2:26Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? + 2.26 An ignoras quod periculosa sit desperatio? In Hebræo habetur: An ignoras quod amarus erit finis, si populum delere niteris?
Isaiah 31:8Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
Jeremiah 2:16Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. + 2.16 Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiæ sua polluunt turpitudine.
Jeremiah 6:1[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. + 6.1 Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.
Jeremiah 43:8Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:
Jeremiah 46:3[Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.