Jeremiæ 46:18
Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. + 46.18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus.
Cross References
Joshua 19:22Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villæ earum.
Judges 4:12Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor:
Psalms 89:12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. + 89.12 Dexteram tuam sic notam fac. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis. 1
Isaiah 48:2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. + 48.2 De civitate enim sancta. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula.
Jeremiah 4:13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. + 4.13 Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut præsentia; et babyloniorum describit exercitum, cujus curruum rotarumque strepitus tempestati sævissimæ comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Væ nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiæ. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Væ nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Væ nobis.
Jeremiah 10:16Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.