Jeremiæ 46:9
Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. + 46.9 Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
1 Chronicles 1:11Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, + 1.11 Mesraim autem genuit. RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti.
Jeremiah 30:5[Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
Ezekiel 27:10Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
Ezekiel 30:5Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent.
Nahum 3:9Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.