Jeremiæ 47:1
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. + 47.1 Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Jeremiah 25:20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: + 25.20 Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.
Amos 1:6Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.
Zechariah 9:5Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.