Jeremiæ 47:5
Venit calvitium super Gazam; conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum: usquequo concideris? + 47.5 Venit, etc. RAB. Hæreticis et schismaticis et omnibus Ecclesiæ hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo præcipitabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
Cross References
Leviticus 19:28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. + 19.28 Stigmata. Legislator etiam curam nostri decoris gerit, ne carne abutamur in his etiam quæ corpus deturpant.
Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
1 Kings 18:28Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
Jeremiah 16:1Et factum est verbum Domini ad me, dicens: + 16.1 Et factum est verbum, etc. HIER. Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes I Cor. 7..
Jeremiah 25:20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: + 25.20 Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palæstinorum significat, etc., usque ad Palæstinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.
Jeremiah 47:1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. + 47.1 Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas prædicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palæstinis ergo, sicut ante Ægyptiis, prænuntiat captivitatem venturam.