Jeremiæ 47:7
Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi?] + 47.7 Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
Cross References
1 Samuel 15:3Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
Isaiah 13:3Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
Isaiah 45:1[Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: + 45.1 Hæc dicit Dominus Christo. Apud Romanos diadema, apud Judæos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate. Et dorsa regum. ID. Quæ civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Hæc autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.
Ezekiel 14:17Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem et jumentum,
Ezekiel 21:14Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit
Amos 3:6si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?