Jeremiæ 48:1
Ad Moab. [Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. + 48.1 Ad Moab hæc dicit Dominus, etc. RAB. Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:37Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. + 19.37 Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.
Numbers 32:3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Numbers 33:47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. + 33.47 Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. HIERON. Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo. ORIG. Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de sæculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in sæculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo sæculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum. HIERON. Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriæ cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.
Isaiah 15:1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit. + 15.1 Onus Moab. Hæc est visio Isaiæ habita de onere, id est, de destructione Moab. Moab, filius Loth, cujus progenies et provincia Moab vocata est: in ipsa est Ar, quæ nunc Ariopolis metropolis. Onus Moab. HIER. Est circumcisio carnalis et spiritualis, etc., usque ad Loth quoque, Sodoma per eunte, venit in Segor, et ortus est sol. Ar, id est adversarius, etc., usque ad post a Chaldæis vastati sunt.
Isaiah 25:12Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]
Jeremiah 9:26super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]