The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:10

Jeremiæ 48:10

Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. + 48.10 Maledictus qui facit, etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus. Maledictus. RAB. Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad sæpe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt. Et maledictus. Potest hæc maledictio omnibus convenire qui fluxum sæculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt Galat. 5., etc. Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt II Cor. 15.. Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei. GREG. Gladium a sanguine prohibere, est prædicationis verbum a carnalis vitæ interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes Isa. 1.. Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis Act. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Cursed be he that doeth the work of the LORD deceitfully, and cursed be he that keepeth back his sword from blood.

In Context

9Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. + 48.9 Date florem, etc. Qui inventione humana et in sæculari scientia florere videbatur, in desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit:

11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. + 48.11 Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Joshua 10:19vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. + 10.19 Vos autem nolite stare. ADAM., hom. 12. Bella Jesu et regum atque hostium strages, etc., usque ad: quia Dominus Deus tradidit vobis omnes inimicos in manus. ADAM., hom. 13. Omnia hæc in figura contingebant illis. Scripta sunt autem propter nos, etc., usque ad in hæreditatem terræ sanctæ in parte Isrælitica exstinctis hostibus nostris Ephes. 2..

1 Samuel 15:3Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.

1 Samuel 15:13Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini.

2 Kings 13:19iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam.

Jeremiah 50:25Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. + 50.25 Aperuit Dominus thesaurum, etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ, etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:9Jeremiæ 48Jeremiæ 48:11 →