Jeremiæ 48:14
Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
How say ye, We are mighty and strong men for the war?
In Context
13Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Cross References
Psalms 11:1In finem, pro octava. Psalmus David. + 11.1 Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est. 1
Ecclesiastes 9:11[Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. + 9.11 Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias. Bonorum operum.
Isaiah 10:16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. + 10.16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.
Isaiah 36:4Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis? + 36.4 Hæc dicit. Sicut forsan a patre audierat, hæc dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Hæc dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.
Jeremiah 9:23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
Ezekiel 30:6Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.