Jeremiæ 48:16
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The calamity of Moab is near to come, and his affliction hasteth fast.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
Isaiah 16:13Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. + 16.13 Hoc verbum. In proœmio, etc., usque ad. Quod enim tibi cœperat, hic est completum.
Ezekiel 12:23Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.