Jeremiæ 48:18
Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?
Cross References
Genesis 21:16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
Numbers 21:30Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]
Joshua 13:9Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
Judges 15:18Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.
Jeremiah 46:18Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. + 46.18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.