Jeremiæ 48:19
In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 2:36ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
1 Samuel 4:13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. + 4.13 Cumque. RAB. Hæc Josephus ita refert, etc., usque ad ex domo Eleazari denuo receperunt.
2 Samuel 1:3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.
2 Samuel 24:5Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad: