The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:30

Jeremiæ 48:30

Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I know his wrath, saith the LORD; but it shall not be so; his lies shall not so effect it.

In Context

29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. + 48.29 Audivimus. Quia in priori commate errantes ad pœnitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab, etc. Et Moab superbiæ arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo.

31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: + 48.31 Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Psalms 33:10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. + 33.10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura. 1

Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

Isaiah 37:28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:29Jeremiæ 48Jeremiæ 48:31 →