The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:32

Jeremiæ 48:32

de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. + 48.32 Plorabo tibi, vinea Sabama. Tempestatem hujus sæculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama, etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad cœlum conatur erigere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O vine of Sibmah, I will weep for thee with the weeping of Jazer: thy plants are gone over the sea, they reach even to the sea of Jazer: the spoiler is fallen upon thy summer fruits and upon thy vintage.

In Context

31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: + 48.31 Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.

33Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Numbers 21:32Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. + 21.32 Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent.

Numbers 32:3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

Numbers 32:38et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

Joshua 21:39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo + 21.39 Itaque. ISID. Quod quadraginta duæ urbes accipiunt Levitæ, prædicatio significatur sanctorum. Ipsi enim possident doctrinam, quæ constat ex decalogo legis, et quadrifario numero Evangelii, quasi quaterdenas urbes habentes: quibus etiam adduntur duæ; quia cuncta quæ prædicant, morali et mystico sensu annuntiant.

Jeremiah 40:10Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam præcepto Chaldæorum qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis.

Jeremiah 48:15Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:31Jeremiæ 48Jeremiæ 48:33 →