The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:35

Jeremiæ 48:35

Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. + 48.35 Et auferam de Moab. Intereunte secta humanæ sapientiæ, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec hæretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanæ vitæ utile sit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover I will cause to cease in Moab, saith the LORD, him that offereth in the high places, and him that burneth incense to his gods.

In Context

34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. + 48.34 A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quæ Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciæ ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem Isa. 15., id est, perfectæ ætatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquæ quoque Nemrim. Isaias: Aquæ enim Nemrim desertæ erunt Isa. 15., etc. Et quæ hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.

36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Numbers 28:14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

Isaiah 15:2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. + 15.2 Ascendit domus. Ad excelsa, in quibus superbierat, ut non immolet, sed ut plangat ubi peccaverat. Dibon. ID. Fluxus eorum: Mendacium transit et fluit, et nunquam in eodem statu permanet; sermo autem Domini est compactus et stabilis. Unde manna videtur quasi glacies: non fluit, sed consistit. Super Nabo. ID. Quia et omnis prophetiæ hujus unus est sensus, etc., usque ad cum anima eorum ululaverit sibi.

Jeremiah 11:13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. + 11.13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:34Jeremiæ 48Jeremiæ 48:36 →