Jeremiæ 48:36
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 3:25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
Proverbs 13:22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. + 13.22 Bonus homo, etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.
Ecclesiastes 5:13Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
Isaiah 15:7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. + 15.7 Et visitatio eorum. Visitatio in malo: Visitabo in virga iniquitates eorum Psal. 88.; visitatio in bono: Visitavit nos oriens ex alto Luc. 1.. Ad torrentem salicum. Hactenus de captivitate Moabitarum per Assyrios, modo de illa quæ per Chaldæos.
Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.
Jeremiah 17:11Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. + 17.11 In dimidio dierum. ID. Dies ejus hujus sæculi sunt. Eruit nos Christus de hoc sæculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens, cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.