The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:37

Jeremiæ 48:37

Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: + 48.37 Omne enim caput calvitium. RAB. Apud antiquos barbæ capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur Isa. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For every head shall be bald, and every beard clipped: upon all the hands shall be cuttings, and upon the loins sackcloth.

In Context

36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. + 48.38 Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Genesis 37:34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. + 37.34 Scissisque vestibus, etc. ISID. Jacob, posteritatis suæ plorans dispendia, quasi pater filium lugebat amissum, et quasi propheta interitum Judæorum Matth. 26. Scidit vestimentum: quod in passione Domini fecit princeps sacerdotum Luc. 23. Sed et velum templi scissum est, ut prophetaret nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum.

1 Kings 18:28Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.

2 Kings 6:30Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.

Isaiah 3:24Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. + 3.24 Fascia pectorali cilicium. Qua castigantur ubera, ne exuberent.

Isaiah 20:2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.

Jeremiah 16:6Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. + 16.6 Neque plangentur. ID. Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:36Jeremiæ 48Jeremiæ 48:38 →