Jeremiæ 48:38
super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. + 48.38 Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et hæreticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 15:3In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum. + 15.3 Omnis ululatus. Alia littera: Omnis ululat, Moab scilicet, et sic descendet in fletum. Quasi: Ascendit ad excelsa, ut ante idola ploret. Sed cum ibi nullum auxilium reperiret, descendit ad fletum in terram vel in domum suam.
Isaiah 30:14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea.
Jeremiah 25:34Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa. + 25.34 Ululate, pastores. HIER. Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.
Romans 9:21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? + 9.21 Ex eadem massa. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens, scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus, etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.
Revelation 2:27et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,