Jeremiæ 48:41
Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, + 48.41 Et erit cor fortium Moab. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
Cross References
Isaiah 21:3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
Jeremiah 30:6Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Jeremiah 49:24Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. + 49.24 Dissoluta. Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii; quæ omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judæorum cadentium dum gentes surgunt.
Jeremiah 51:30Cessaverunt fortes Babylonis a prælio; habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. + 51.30 Cessaverunt, etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum ejus.
1 Thessalonians 5:3cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. + 5.3 Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michæle cum maxima parte suorum.