Jeremiæ 48:44
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
Cross References
1 Kings 19:17Et erit: quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus. + 19.17 Quicunque. ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguæ.
Isaiah 10:3Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isaiah 24:18Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. + 24.18 Apertæ sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ. Principes sæculi, terrena opera.
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
Jeremiah 11:23Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
Jeremiah 23:12Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.