The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 48 › Jeremiæ 48:45

Jeremiæ 48:45

In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. + 48.45 In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictæ verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They that fled stood under the shadow of Heshbon because of the force: but a fire shall come forth out of Heshbon, and a flame from the midst of Sihon, and shall devour the corner of Moab, and the crown of the head of the tumultuous ones.

In Context

44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

46Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. + 48.46 Væ tibi, Moab. Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum væ his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis.

Read all of Jeremiæ 48

Cross References

Numbers 21:26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. + 21.26 Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.

Numbers 21:29Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. + 21.29 Væ tibi, Moab. RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi Psal. 73..

Amos 2:2Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

Matthew 21:42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] + 21.42 Ædificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 48:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 48:44Jeremiæ 48Jeremiæ 48:46 →