Jeremiæ 48:46
Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. + 48.46 Væ tibi, Moab. Quia nec munitio urbium, nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum væ his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 11:24nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
2 Kings 23:13Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. + 23.13 Excelsa. RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat. ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos. RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab. ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
Jeremiah 48:13Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.