Jeremiæ 48:6
Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: + 48.6 Salvate animas vestras. Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et hæreticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant pœnitentiam erroris in deserto districtæ abstinentiæ maneantque in simplicitate et veritate catholicæ doctrinæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Flee, save your lives, and be like the heath in the wilderness.
In Context
Cross References
Genesis 19:17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. + 19.17 In monte. STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad sæcularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis præcipitari. Unde I Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat. Nec possum in monte: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat.
Psalms 11:1In finem, pro octava. Psalmus David. + 11.1 Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est. 1
Jeremiah 17:6Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Matthew 24:16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: + 24.16 Tunc qui in Judæa. Hæc ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judæorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippæ qui parebat Romanis.
Luke 17:31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. + 17.31 In illa die. Hucusque de hoc quod regnum, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat: nunc a qualibus ipse adventus exspectari debeat. In tecto est, qui carnalia excedens velut in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt concupiscentiæ carnales, quas prius amaverat, sed superna petens in mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est ne repetat. Et qui in agro. Quod dixerat: Eum qui in agro est retro non debere redire, ne de his tantum dictum videretur, qui aperte de agro redituri sunt, id est Dominum palam negaturi; ostendit multos qui cum faciem in anteriora videntur tenere, animo tamen retro respiciunt.