Jeremiæ 5:1
[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. + 5.1 Circuite vias. HIER. Grandis amor justitiæ ut non juxta interrogationem Abrahæ, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum invenerit, qui faciat judicium, et quærat fidem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
Cross References
Genesis 18:23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
1 Kings 19:10At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.
Psalms 12:1In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? + 12.1 In finem. CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Phil. 1. 1
Psalms 14:3qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. + 14.3 Qui loquitur. Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. In corde, qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quærentibus. Non egit dolum. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, non egit dolum, quia omnia quæ audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judæis, proximis secundum carnem. Nec fecit proximo malum. Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat. 1
Proverbs 8:3juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: