Jeremiæ 5:10
Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. + 5.10 Et dissipate. ID. Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
Cross References
2 Kings 24:2Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Isaiah 10:5[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. + 10.5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
Jeremiah 2:21Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? + 2.21 Vineam electam. In Hebræo, soreth, quod genus est vitis optimæ, de cujus sarculo plantavit Isræl, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena. Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.
Jeremiah 5:18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. + 5.18 Verumtamen, etc. HIER. Reliquiæ scilicet salvæ fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terræ Judææ; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.
Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.