Jeremiæ 5:12
Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. + 5.12 Negaverunt Dominum, etc. ID. Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quæ dicuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
13Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.
Cross References
1 Samuel 6:9Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
Psalms 10:6Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. + 10.6 Dominus interrogat, etc. Justus autem. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Interrogat. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Quæ perfecisti. Id est, perfecte edidisti, vel implendo prædicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. In obscuro. Vel obscura luna. Duæ sunt opiniones lunæ, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur. 1
Isaiah 28:14Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
Jeremiah 2:6Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? + 2.6 Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.