The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 5 › Jeremiæ 5:17

Jeremiæ 5:17

Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. + 5.17 Et comedet segetes, etc. Vastitatem terræ describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they shall eat up thine harvest, and thy bread, which thy sons and thy daughters should eat: they shall eat up thy flocks and thine herds: they shall eat up thy vines and thy fig trees: they shall impoverish thy fenced cities, wherein thou trustedst, with the sword.

In Context

16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.

18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. + 5.18 Verumtamen, etc. HIER. Reliquiæ scilicet salvæ fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terræ Judææ; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.

Read all of Jeremiæ 5

Cross References

Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

Judges 6:3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: + 6.3 Cumque sevisset. ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.

Isaiah 62:9Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

Jeremiah 1:15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:

Jeremiah 4:26Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.

Jeremiah 50:7Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 5:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 5:16Jeremiæ 5Jeremiæ 5:18 →