The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 5 › Jeremiæ 5:28

Jeremiæ 5:28

Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. + 5.28 Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum Deut. 32.. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit Ibid.. Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe Luc. 12..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are waxen fat, they shine: yea, they overpass the deeds of the wicked: they judge not the cause, the cause of the fatherless, yet they prosper; and the right of the needy do they not judge.

In Context

27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. + 5.27 Sicut decipula. Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Omnis dives, aut iniquus, aut hæres iniqui. Atque utinam hæc tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.

29Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?

Read all of Jeremiæ 5

Cross References

Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

Job 21:23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: + 21.23 Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:

Psalms 72:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1

Psalms 73:6exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. 1

Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

Proverbs 15:25[Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. + 15.25 Viduæ Ecclesiæ, scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 5:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 5:27Jeremiæ 5Jeremiæ 5:29 →