The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 50 › Jeremiæ 50:1

Jeremiæ 50:1

Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. + 50.1 Verbum. Expleto vaticinio contra Ægyptum, Palæstinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldæos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios et Chaldæos prophetaverunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The word that the LORD spake against Babylon and against the land of the Chaldeans by Jeremiah the prophet.

In Context

2[Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. + 50.2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..

Read all of Jeremiæ 50

Cross References

Genesis 10:10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. + 10.10 Babylon. Est confusio, quia ibi facta est linguarum divisio.

2 Samuel 23:2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.

Psalms 137:8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] + 137.8 Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.

Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.

Isaiah 23:13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.

Jeremiah 25:12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. + 25.12 Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 50:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Jeremiæ 50Jeremiæ 50:2 →