Jeremiæ 50:12
confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens. + 50.12 Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Isaiah 23:13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. + 23.13 Talis populus non fuit. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldæi et Assyrii; postea populus Græcorum et Romanorum fortior fuit. Suffoderunt. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio, non solum murum, sed et domos subvertit; et quæ erat negotiatio civitatum, facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.
Jeremiah 25:26cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.
Jeremiah 50:35Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.
Jeremiah 51:25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: + 51.25 Ecce ego, etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldæorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te. Ad hunc montem pertinent Judæi, hæretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in ædificio Dei.
Jeremiah 51:62dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.