Jeremiæ 50:16
Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. + 50.16 A facie gladii columbæ. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 25:38Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.]
Jeremiah 51:9Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. + 51.9 Curavimus. ORIG. Vide ne quando angelis præcipiat Deus languenti animæ tuæ medicamina conficere, etc., usque ad profert Deus judicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.
Joel 1:11Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.