Jeremiæ 50:24
Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Job 15:25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. + 15.25 Tetendit, etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.
Job 40:9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. + 13.11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.
Isaiah 45:9[Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? + 45.9 Væ qui contradicit: quasi diceret: Credite quæ prædico, Christum scilicet venturum, quia, Væ qui contradicit factori suo Psal. 35.; vel Cyrum cui per liberationem populi mei omnia regna substernam.
Jeremiah 51:31Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.