Jeremiæ 50:25
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. + 50.25 Aperuit Dominus thesaurum, etc. ID. Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus Rom. 6.: Pertulit in multa patientia vasa iræ præparata in perditionem super vasa misericordiæ, etc. Alii ergo vasa misericordiæ, alii vasa iræ, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quæ fiunt super terram, præcipue eorum quæ Christianis accidunt: præceptum Domini exsequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 45:5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. + 45.5 Fluminis impetus. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt. 1
Isaiah 13:5venientibus de terra procul, a summitate cæli; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
Isaiah 14:22Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
Jeremiah 50:15Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. + 50.15 Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.
Jeremiah 51:11Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.