The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 50 › Jeremiæ 50:31

Jeremiæ 50:31

Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. + 50.31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I am against thee, O thou most proud, saith the Lord GOD of hosts: for thy day is come, the time that I will visit thee.

In Context

30Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus.

32Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.

Read all of Jeremiæ 50

Cross References

Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.

Jeremiah 48:29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. + 48.29 Audivimus. Quia in priori commate errantes ad pœnitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab, etc. Et Moab superbiæ arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo.

Jeremiah 50:29Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.

Jeremiah 51:25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: + 51.25 Ecce ego, etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldæorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te. Ad hunc montem pertinent Judæi, hæretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in ædificio Dei.

Ezekiel 29:3Loquere, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

Ezekiel 38:3Et dices ad eum: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 50:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 50:30Jeremiæ 50Jeremiæ 50:32 →