The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 50 › Jeremiæ 50:32

Jeremiæ 50:32

Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the most proud shall stumble and fall, and none shall raise him up: and I will kindle a fire in his cities, and it shall devour all round about him.

In Context

31Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. + 50.31 Ecce ego ad te. RAB. Mystice prænuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.

33Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.

Read all of Jeremiæ 50

Cross References

Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.

Proverbs 18:12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

Isaiah 14:13Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; + 14.13 In cœlum conscendam. ID. In firmamento erat, in cœlum ubi est Domini solium cupiebat ascendere. Hæc omnia ad hæreticos sunt referenda, qui cum deorsum sint cum principe suo, jactant se excelsos esse. In lateribus aquilonis. Unde: Ab aquilone exardescunt mala, et succenditur olla Jeremiæ. De quo: Dicam aquiloni, Da: id est, redde captivos. Nubium. Id est prophetarum, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem Psal. 35.. Et veritas tua usque ad nubes. Judas nubes fuit cum aliis apostolis, sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.

Jeremiah 49:27Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad.]

Jeremiah 51:64et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ. + 51.64 Sic submergetur Babylon. Nam secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis æternum interitum prædicit, quæ in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon Apoc. 18..

Daniel 5:20Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 50:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 50:31Jeremiæ 50Jeremiæ 50:33 →