Jeremiæ 50:33
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
Exodus 9:2Quod si adhuc renuis, et retines eos,
Isaiah 14:17qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? + 14.17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.
Isaiah 49:24Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Isaiah 52:4Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. + 52.4 In Ægyptum. HIER. Arguit Judæos, et ventura prædicit, etc., usque ad ut etiam in terra sua opprimat illum, et calumnietur ei?
Jeremiah 30:20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.