Jeremiæ 50:38
Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:30Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
Isaiah 44:27qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; + 44.27 Flumina tua. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.
Jeremiah 50:2[Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. + 50.2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..
Jeremiah 51:7Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. + 51.7 Calix aureus, etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quæ facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur. ORIG. Calix aureus. Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad sæpe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Inebrians, etc. ID. Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus. De vino. ID. Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotæ sunt.
Jeremiah 51:44Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
Jeremiah 51:52Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus. + 51.52 Propterea, etc. ID. Enumerat plagas Babylonis superventuras et optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, et omni populo, etc., usque ad Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis Apoc. 18., etc.