Jeremiæ 50:42
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
Cross References
Psalms 46:2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1
Isaiah 5:28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
Isaiah 13:17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; + 13.17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.
Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.
Jeremiah 8:16A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus. + 8.16 A Dan auditus est. Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phœnicem cum exercitu suo.