Jeremiæ 50:44
Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? + 50.44 Ecce quasi leo. ID. Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judæorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Job 41:10De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
Psalms 89:8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 1
Isaiah 40:25Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. + 40.25 Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.
Isaiah 43:10Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. + 43.10 Non est formatus. Quidam codices habent plasmatus; sed non convenit bene, sic tamen potest exponi: Ante me non est formatum idolum, quia feci hominem justum a quo injuste formatum est idolum.
Isaiah 46:11Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. + 46.11 Vocans ab oriente avem: ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.