The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 50 › Jeremiæ 50:5

Jeremiæ 50:5

in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They shall ask the way to Zion with their faces thitherward, saying, Come, and let us join ourselves to the LORD in a perpetual covenant that shall not be forgotten.

In Context

4In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: + 50.4 Venient filii Isræl. RAB. Hæc promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi fœdere sempiterno.

6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.

Read all of Jeremiæ 50

Cross References

2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.

1 Kings 19:14Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. + 19.14 Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.

Psalms 84:7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1

Isaiah 35:8Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

Isaiah 56:6Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum; + 56.6 Et filios advenæ: post eunuchos ad advenas transit et præmia promittit. In servos. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei.

Jeremiah 31:31Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, + 31.31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 50:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 50:4Jeremiæ 50Jeremiæ 50:6 →