Jeremiæ 50:6
Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 32:7Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. + 32.7 Sicut in utre. CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiæ suæ ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat. 1
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1
Isaiah 1:3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. + 1.3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.
Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. + 32.2 Et erit vir sicut. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.