The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 50 › Jeremiæ 50:7

Jeremiæ 50:7

Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All that found them have devoured them: and their adversaries said, We offend not, because they have sinned against the LORD, the habitation of justice, even the LORD, the hope of their fathers.

In Context

6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.

8Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem. + 50.8 Recedite, etc. Secundum historiam monet Isrælitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur. ORIG. Quomodo corpus nostrum in aliquo terræ loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terræ loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Ægypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.

Read all of Jeremiæ 50

Cross References

Psalms 22:4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. + 22.4 Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles. 1

Psalms 79:7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. + 79.7 Posuisti nos in contradictionem. CASS. Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, Deus virtutum, etc. 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.

Jeremiah 2:3Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. + 2.3 Omnes qui devorant. HIER. Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiæ debentur sacerdotibus, non hostibus.

Jeremiah 14:8Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? + 14.8 Exspectatio Isræl. ID. Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquæ penuria, Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus Psal. 50., tuum præstolamur adventum, qui salvas Isræl, non suo merito, sed tua gratia. Quasi colonus. GREG. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris prætereuntis, qui negligit ea quæ occurrunt in viis. Et quasi viator. HIER. Judæi hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Isræl tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 50:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 50:6Jeremiæ 50Jeremiæ 50:8 →