Jeremiæ 51:10
Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 37:6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. + 37.6 Putruerunt. CASS. Narratio, in qua enumerantur miseriæ. Cicatrices meæ. AUG. Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quæ putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: Currentes cum sponso post odorem unguentorum. 1
Psalms 102:19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. + 102.19 Dominus in cœlo paravit sedem suam. CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo. 1
Psalms 118:17Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 1
Isaiah 24:14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. + 24.14 Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
Jeremiah 31:6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.