Jeremiæ 51:15
Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 9:8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. + 9.8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.
Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1
Psalms 136:5Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. + 136.5 Dextera mea. ID. Quidquid facis pro æternis, dextera operatur; si et alio intenderis, sinistra se immiscuit; et in ea delectatus quasi in dextera perdis æterna. 1
Psalms 148:1Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. + 148.1 Laudate Dominum de cœlis. CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. 1
Isaiah 40:22Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; + 40.22 Super gyrum. Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt. Quasi locustæ. In ejus comparatione, vel considerata terræ magnitudine. Tabernaculum. Hinc quoque in similitudinem sphæræ cœlum esse contendunt, et ejus hemisphærium terris imminere.
Isaiah 42:5Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: