The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 51 › Jeremiæ 51:16

Jeremiæ 51:16

Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. + 51.16 Qui levat nubes, id est prædicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt. Fulgura. Prædicatores prophetarum fulgura sunt, cum inimicos percutiunt: pluviæ, cum devotos a peccatis abluunt, et imbrem salutis infundunt: unde spirituales germinent fructus, et in maturam messem coalescant. Et producit ventos de thesauris. Venti sunt apostoli, quorum prædicatio percurrit mundum tanquam ventus celerrimus: de quibus alibi dicitur: Sagittas suas ardentibus effecit Psal. 7.. Ipsis enim ventis pennæ propter discursus celeritatem tribuuntur; unde: Volavit super pennas ventorum Ibid. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When he uttereth his voice, there is a multitude of waters in the heavens; and he causeth the vapors to ascend from the ends of the earth: he maketh lightnings with rain, and bringeth forth the wind out of his treasures.

In Context

15Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

17Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. + 51.17 Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est. RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.

Read all of Jeremiæ 51

Cross References

Exodus 10:13Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas. + 10.13 Et extendit Moses virgam. RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Job 37:2Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.

Job 38:22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

Job 40:9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Psalms 29:3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. + 29.3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 51:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 51:15Jeremiæ 51Jeremiæ 51:17 →