Jeremiæ 51:17
Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. + 51.17 Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est. RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt.
Cross References
Psalms 53:1In finem, in carminibus. Intellectus David, 1
Psalms 115:5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. + 115.5 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego, etc. 1
Psalms 135:17Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus; 1
Jeremiah 10:14Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.
Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
1 Corinthians 1:19Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. + 1.19 Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia prædixerat quod eam non reciperet in prædicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio prædicatorum suorum: et sic factum est.