Jeremiæ 51:18
Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They are vanity, the work of errors: in the time of their visitation they shall perish.
In Context
Cross References
Isaiah 2:18et idola penitus conterentur; + 2.18 Et idola penitus. Hoc in captivitate Chaldæorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est. BED. Ædificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi ni fallor ostenditur quia Salomon nunquam perfecte pœnituit, quia idola quæ ædificaverat non delevit.
Isaiah 46:1[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. + 46.1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.
Jeremiah 10:8Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. + 10.8 Involutum. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.
Jeremiah 10:15Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt. + 10.15 Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet hæresis, ut qui probati sunt manifesti fiant I Cor. 11.. Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.
Jeremiah 43:12et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
Jeremiah 48:7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.