Jeremiæ 51:27
Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. + 8.4 Requievitque arca mense septimo, etc. ISID. Septenariam requiem significat, et quia perfecti requiescunt ibi, supradictæ quoque quadraturæ numerus iteratur. Nam vigesima septima die secundi mensis commendatur sacramentum, et rursus vigesima septima die septimi mensis confirmatur, cum arca requievit: quod enim promittitur in spe, exhibetur in re. AUG. Quæritur utrum post centum quinquaginta dies hæc facta sunt, an per recapitulationem omnia rememorata quæ post quadraginta dies pluviæ cœperunt fieri, ut hoc solum centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos montes aqua est exaltata, aut de fontibus abyssi jam cessante pluvia, aut quia mansit in altitudine nullo spiritu siccante. Cætera vero quæ dicta sunt non post centum quinquaginta dies omnia facta sunt, sed commemorata: quæ ex fine quadraginta dierum fieri cœperunt.
Judges 6:5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
1 Chronicles 1:6Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Isaiah 18:3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. + 18.3 Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.
Jeremiah 6:1[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. + 6.1 Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.
Jeremiah 46:23Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.