Jeremiæ 51:30
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio; habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. + 51.30 Cessaverunt, etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:7Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, + 13.7 Dissolventur, etc. Quia nullum opus Dei justitia dignum reperietur.
Isaiah 45:1[Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: + 45.1 Hæc dicit Dominus Christo. Apud Romanos diadema, apud Judæos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate. Et dorsa regum. ID. Quæ civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Hæc autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.
Jeremiah 48:41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, + 48.41 Et erit cor fortium Moab. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam.
Jeremiah 51:32Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.
Lamentations 2:9Teth Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.