Jeremiæ 51:44
Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:7Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
Job 20:15Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. + 20.15 Divitias. Sacræ legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit. Caput aspidum. Ibid. Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit.
Isaiah 46:1[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. + 46.1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.
Jeremiah 50:2[Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. + 50.2 Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, neque aurum velint Isa. 13..
Jeremiah 51:18Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt.
Jeremiah 51:47Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.